- REGULARES
- REGULARESin Ecclesia Romana, Religionsi dicuntur, de quibus vide supra in voce Canonici. Apud Auastasium in Vitis Pontificum passim, inprimis in Leone III. Fecit et columnas argenteas sex --- et regulares duos ex argento parissimo --- Atque regularem ibi superinvestitum ex argento purissimo et super ipsum regularem posuit arcum et gammadias ex argento --- nec non et imagines tres etc. Bulengero et ex eo Ludovico de la Cerda, sunt virgae ligneae aut aereae, quibus vela adducebantur aut reducebantur; Sed quia Regulares hîc dicuntur sustinuisse imagines, aras, aliaque ornamenta, ad quos appensa interdum vela, quae etiam imagines ibi stantes velarent; mavult Car. du Fresne fuisse, quae Graeci κιόνια vocant, cancellos fusiles Leo Ostiensis: cum etiam ad cancellos Altaris vela, apponerentur. Versûs Presbyterium enim fuêre, quô fere locô Rugae erant h. e. viae in Aede sacra, ante Presbyterium, quâ in illud pergit Pontifex sacra facturus. Vide Car. hunc du Fresne in Glossar. etDescript. Aedis Sophianae num. 70. Pro Bulengero vero apprime facit locus, apud eundem Anastasium in Hadriano Papa, Vela pendentia in regulari ante imagines; adductus a Dominic, Macro in Hierolex. qui istiusmodi Regularem seu Regulam Italice ferro da porciera dici, addit. Quid vero sit Regula aris vel ferri, diximus supra ubi de Are Ductili. In Chronologia Eccles. Regulares, alii Solares sunt, alii Lunares. Regularis Solaris numerus est invariabilis (unde nomen) datus Mensi, qui concurrenti adiunctus declarat, quâ feriâ septimanae quilibet dies intret, cuius fuerit Regularis. Habent autem ortum hi Regulares a Martio, et hodie, Scaligerô iudice, superflui sunt, cum via ad inveniendum ferias longe expeditior sit, per Cyclum Romanum, seu per literas Dominicales. Regularis Lunaris, numerus itidem invariabilis est, datus Mensi, ad inveniendum Lunam, in Kalendis singulorum Mensium. Qua de re vide quae ex Cod. MS. Victorino affert Car. du Fresne Glossar. plura vero hanc in rem apud Scaligerum de Emendatione Temporum, l. 7. pag. 749. et 777. Addo saltem versus huc facientes, ex priore,Quem feriae numerum signaverit F. elementum,Ille sit illa tibi concurtens illius Anni.Vel sic,D. capiat ternos, F. unum, Eque quaternas,A. sex. F. binos, G, septem, B. quoque quinos.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.